라틴어 문장 검색

quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis - iam crede Deum - saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3235)
pater meus, quia solus inambulabat, occisus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 12:9)
deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
inambulantibus nobis non obstant seruorum cateruae?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.23)
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:9)
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:3)
eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 157:1)
quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:2)
in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 82:2)
per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare quae apud hostes fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 588:2)
consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et triumviros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 62:1)
isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 326:2)
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:1)
Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION