라틴어 문장 검색

atque ubi primum tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장9)
C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장1)
atque harum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celandum) M. Antonius, triumvirum rei publicae constituendae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 2:1)
reges socios etiam inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 48장 1:2)
et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
" Ut paucis absolvam, praefectos illos, quanquam pertinacissime in sententia aliquandiu perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia officiumque suum perbrevi redire coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.26)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1424)
sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Niceros delectatus affabilitate amici omne me inquit lucrum transeat, nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:4)
Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 245:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION