라틴어 문장 검색

pernicius omnes quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor, Aegaeas seu frangit aquas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:82)
seu te Phrygiis in vallibus Idae Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu, seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis incolis et strictos Curetum respicis enses:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:148)
quaeve arva requiram, in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis Italiae nomen nostras circumsonet aures?"
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:140)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 2:7)
cum ex oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu daturos poenas sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 3:1)
conclamate iterum altiore voce "moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 4212)
Quum, insuper, classem Gallicam militibus onustam, ad oras Americanas brevi appulsuram, omnes crederent, faederatarum copiarum Americanarum Washingtonium imperatorem esse oportere, voce una conclamatum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.43)
Dux ipse in nocturna imagine plausu theatri sui in modum planctus circumsonatus et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 45:3)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Sic funere primo Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum Conclamata iacent, nec mater crine soluto Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:12)
Videris inmensis cum conclamata querellis Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV3)
et bene de peritura civitate 'conclamant' dixit, quia semper res perditae 'conclamatae' dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2332)
unde traxit Terentius desine, iam conclamatum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2184)
et murum circumsonat armis et brevitatem sui ostendit imperii et hostilem necessitatem, ob quam se penitus exarmare non poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4742)

SEARCH

MENU NAVIGATION