라틴어 문장 검색

Nubilus obtenebrat clarum, fermentat amarus Predulcem, tepidum calidus, fetosus odorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:9)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
Isti aut pravis interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris fermenta falsitatis maritant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:17)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 161:2)
XIII, 21) in farinae mensuris tribus, donec fermentaretur totum, mysteriorum quoque innuentes premendam esse doctrinam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:6)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장4)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ", dicit Dominus Deus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장5)
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium47)
alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium53)
nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium55)
si calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium60)
at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium61)
bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장11)
Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION