라틴어 문장 검색

Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장40)
cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장59)
utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장81)
Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장82)
Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장2)
Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장18)
non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
7. At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장1)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse (valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장4)
Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장20)
Nam levis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION