라틴어 문장 검색

Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:3)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 60:1)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:6)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
sane illi inter se congruont concorditer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 227)

SEARCH

MENU NAVIGATION