라틴어 문장 검색

facies discordat ab euo, Que iuuenile docet euum, contraque loquntur Cani, cum canis sic uultus gracia certat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:24)
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore Equali lites et bella geramus in illum Qui solus, puer et belli male conscius, in nos Armatur cedrosque cupit delere murica".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:17)
Ense metens caput, a trunco diffibulat ora, Et merito caput a trunco discordat in illa Per quam lis, odium, rabies, dissensio, rixa Prima fuit, per quam primo conflictus et ire Primeuique metus et belli prima cupido.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:15)
In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:144)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
Talis formido vivendique desperatio, dum abundantius invalesceret, atque cogitationes in corda multorum ascenderent prae pondere quotidianae tribulationis, quidam principales viri de exercitu, Willhelmus Carpentarius, Willhelmusque alter, quondam familiaris et domesticus imperatoris Constantinopolitani, qui et sororem Boemundi, principis Siciliae, uxorem duxerat, adeo magnis concussi sunt terroribus ut in silentio noctis concordi consilio clam subtracti a sociis, versus montana convenirent, et a moenibus et muro in funium depositione laxarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:1)
Novissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, [0531C] concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas vim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:12)
Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:3)
Hoc dicto, et universis de via inquisitis, unanimes et viae concordes omnes qui aderant invenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:12)
Itaque die statuto ibidem Caiphas rex et Tankradus ad colloquium convenerunt, ubi ambo concordes et amici facti sunt, omni querimonia exclusa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:4)
Bertrannus etiam et Willhelmus concordes facti sunt, ea tamen conditione, ut Willhelmus Archas, et caetera quae acquisierat, obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:5)
et si quae ei injuste essent illata a Baldewino, omnia aut aequo judicio aut concordi [0685C] consilio majorum in praesentia Christianorum se velle definire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:2)
Signat enim motum mentis mutatio tanta, Quod non concordes, nec tibi convenias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:11)
Primo componitur ex con et scio, id est sentio, quia cum aliis debemus scire, id est consentire et concordes esse ad hoc, ut vere sit consilium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 78:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION