라틴어 문장 검색

infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:2)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
concumbunt Graece, dones tamen ista puellis tune etiam, quam sextus et octogensimus annus pulsat, adhuc Graece?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI96)
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum Et pueri custos adsiduusque comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX1)
generis fiducia vestri Astraeus enim unus de Titanibus, qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt venti secundum Hesiodum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1321)
Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5358)
qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero ei filium epulandum adposuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5683)
cum multis enim Venus concubuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6174)
sed sciendum Anchisen, ut fabula loquitur, pastorem fuisse et cum eo amato Venerem concubuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6175)
monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION