라틴어 문장 검색

nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:1)
Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 93:1)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
In ea est crebra ista vocalium concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:4)
ingenium opes aetas fortuna ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:8)
concursio autem fortuitorum talis est, ut si interven- tum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:1)
illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rutundorum concursionem fortuitam, quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est animalem, esse volt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:1)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam quoiquam credibile est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장3)
Si algor malum est, malum sit algere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:3)
iam si tibi ex illo conclamatissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas et frusta nebularum et illam lucem lubricam poculorum quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:1)
algor, error, pavor, me omnia tenent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 323)

SEARCH

MENU NAVIGATION