라틴어 문장 검색

illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rutundorum concursionem fortuitam, quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est animalem, esse volt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:1)
temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:4)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:4)
non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)
ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION