라틴어 문장 검색

«Visum est, inquit, adhuc [0506A] Christianis principibus, quandoquidem tam egregios homines tibi subdi recusas, et Christianus fieri renuntias, ut viginti tirones de tua eligas multitudine, quod etiam Christiani facient, et datis utrinque obsidibus, et facto juramento utrinque tu in deo tuo ipsi in Deo suo, singulari certamine in medio confligant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:2)
si vero tui triumphare nequiverint, pacifice tu tuique ab obsidione repedetis, urbem et terram nobis relinquentes, et non patiaris tantum exercitum perire mutuo confligentem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:4)
- Machinis muro applicitis, ingenia partium inter se confligunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 17:2)
Ad hujus denique roboris exstinctionem concursus peregrinorum factus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:9)
Hi omnes conglobati, in vociferatione et strepitu magno ad palatium praedictum concursum facientes, fratribus praemissis auxilium contulerunt, Sarracenos per domum, quae spatiosa erat, crudeli funere sternentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:5)
Godefridus dux, Reymundus comes, Eustachius, Tankradus, Cuno de Monte acuto et filius ejus Lambertus, videntes quod gentilium exercitus et eorum virtus deficiens cedebat, in impetu equorum et vehementi concursu ac clamore pedestris vulgi mediis advolant hostibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:1)
Sarraceni quidem, qui ex adverso urbem in superiore parte navigio obsederant, videntes tot Christianorum acies adesse, constituerunt cum eis navali impetu confligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:3)
Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:3)
sed quomodo Tankradus, cum eis tam matutino [0649C] praelio conflixisset, penitus ignorabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:2)
At Rotgerus suique commilitones in armis parati obviam exeuntes, cum Arabibus confligere non abstinuerunt, ac plurimum diei equestri contentione et discursu consumentes, gravi vulnere vexati [0660C] et multo labore exhausti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:2)
Interea Ascalonitae suae contentionis minime obliti, Jerusalem in armis et copiis confluxerunt, per diem illic in equorum discursibus cum pueris confligentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:1)
Sed mercatorum copias videns esse nimias, facie ad faciem cum eis confligere distulit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 70:3)
Christiani vero videntes a longe in manu forti et intolerabili gentes applicare, a portu egressi sunt ut resisterent, [0674A] ac plurimo navalis belli impetu eum eis confligentes, diu alternis incursibus immorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:5)
Ascalonitae, viris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:1)
quia cum eo confligere diffidebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION