라틴어 문장 검색

Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
pallasne Minerva ἀπο` τοῦ πάλλειν το` δόρυ, id est ab hastae concussione;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3911)
unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 61012)
exterrita pinnarum concussione terrorem significans, ut timuitque exterrita pinnis ales:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2151)
aegidis autem concussio commovet pluvias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3547)
ergo 'receptat' est frequenti concussione divellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3833)
UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 11:2)
post haec umeri tergusque latusque pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:5)
Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:2)
Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:4)
Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:2)
cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장7)
structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장10)
cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION