라틴어 문장 검색

Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:3)
deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:4)
neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent - bombos et imbrices et testas uocabant - operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, pu[e]ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:2)
"Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:12)
Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem,
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:47)
"somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III112)
Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 2:1)
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XVI3)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIX1)
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII5)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXI Lacernae coccineae1)
qua re quidem socium tibi eum velles adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui pecuniae fructus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION