라틴어 문장 검색

Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:2)
adeo rarum est invenire idoneos conductores.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 3:3)
Omnia conductor solvit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1029)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
totam tuam temperantiam religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem iucunda similitudine exscripsit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:3)
Apollonii Pythaghorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia iusseras, misi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:1)
nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:1)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, quae quidem mihi atque vobis res vertat bene gregique huic et dominis atque conductoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS1)
qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eorum referimus nomina exscripta ad Iovem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS7)
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS11)
nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 211)
Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 224)
nota oportet sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장51)

SEARCH

MENU NAVIGATION