라틴어 문장 검색

Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere desinant, ac sic efficaces fiunt ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem, easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:2)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:5)
Hoc instrumentum sunt Sacramenta, quae in liturgia Ecclesiae celebrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:5)
Itaque parvulus ab aliis sustineri potest, a suis parentibus et patrinis, et admitti potest in eorum fidem, quae fides est Ecclesiae, significata per lucem quam pater sumit a cereo in liturgia baptismali.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:5)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
Liturgia nos de hoc admonet per suum « hodie » mysteriorum salutis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION