라틴어 문장 검색

At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 28:8)
Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장5)
si ex facili spirat, si non conflictatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장3)
si ex facili spirat, si non conflictatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:3)
ut denuo inspiciantur, adhibita omni illa accuratione ac cautela quam hisce rebus impendere solent nostrae aetatis viri docti (de qua re praecipue videsis Rothium v. dd.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.128)
si non conflictatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:6)
per singula letum impendet momenta mihi dubitandaque pauci praescribunt alimenta dies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:59)
alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 3:1)
educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in tempore memorabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장16)
an, cum Tiberius post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum delectus plura per scelera rem publicam conflictavisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장6)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장4)
Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장1)
qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:2)
sed foeda hieme per transitum Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION