라틴어 문장 검색

In quibus Franco de Mechela villa, quae est super Mosam fluvium, miles imperterritus, ab ardentissima trabe occupatus, eodem igne inexstinguibili incendio concremari ab omnibus visus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:8)
Plurima autem millia Alemannorum, Francorum, Wasconum, qui procul erant a montanis, illic exstincta fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:3)
Si enim introitus aut exitus ipsius regis innotuisset, supra centum millia cujusque generis gentiles et in occursum confluentes in armis undique vias occupassent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:4)
Silvanus Francus, magister peditum per Gallias, Coloniae Augustus adpellatur, et xxviii.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장1)
Haec Malarichus subito nanctus, etiam squalens et maestus, suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio florebat, erectius iam loquebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 11:1)
Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 1:1)
Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud locum habitacula sibi figere praelicenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:1)
Et licet multiplicia tela, per tormentorum omnia genera, volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam civitatem ingressus, refertam inveni, confluente ex finitimis virili et muliebri secus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 13:1)
Rheno exinde transmisso, regionem subito pervasit Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 2:1)
Audite me quem Alamanni audierunt et Franci, imitari putans Marci principis veteris dictum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 4:3)
Gallicanos vero tractus Franci et Saxones, eisdem confines, quo quisque erumpere potuit, terra vel mari, praedis acerbis incendiisque, et captivorum funeribus omnium violabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 5:2)
Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 15:1)
Postea vero accepta uxore de Francis nomine Augofladam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 7:1)
Congregata multorum Francorum exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 52)
qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 62)

SEARCH

MENU NAVIGATION