라틴어 문장 검색

et non solum haec, sed etiam quae sub universo orbe illuc congessit exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:12)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Petrus circumfusus fidelium turbis, Corbahan bellum desiderare indicat, nihilque nisi in superbia magna et fiducia multitudinis suae locutum fuisse asserit, et caetera minarum, quae audierat, referre incipit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:3)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
Et eciam sanctus Bernardus dixit, Gazas congestas precellit mentis honestas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:10)
Gazas congestas mentis præcellit honestas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:1)
Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:13)
Laqueos quoque nobis circumfusos esse in corpore:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:1)
In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:3)
Vitiorum succincta comitatu et quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum, talibus verborum machinis murum mentis aggreditur humanae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:5)
circumfusa enim retia sunt (Cant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:23)
noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:4)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION