라틴어 문장 검색

reperta, quae ex eis facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:8)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)
ut navem, ut aedificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:4)
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 21:1)
suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 3:4)
Systematis partes omnes iisdem agitabuntur motibus, ac si in vacuo constituerentur, ac solam retinerent gravitatem suam comparativam, nisi quatenus fluidum vel motibus earum nonnihil resistat, vel ad easdem compressione conglutinandas requiratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 26:7)
Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 438)
compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 476)
namque propter ieiunitatem quae est a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION