라틴어 문장 검색

XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:21)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)
Hortatur ad contemptum mortis, ejusdemque usum, id est, mortificationem, in hacce vita imitandum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:1)
Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:1)
Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 248:1)
id quod vocant mortificationem argenti vivi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:17)
Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:7)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum -
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam6)
Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:1)
vel post cognitam fraudem acciri tam facile potuisset, nisi tamquam subiectus congratulatum victoriam ad Tullum Hostilium venisset?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64216)
Vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:3)
Morari me Romae congratularis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:1)
Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:9)
in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION