라틴어 문장 검색

licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere - , cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:3)
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 40:4)
est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:2)
- , quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere - id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere - summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 37:2)
ad dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:2)
Quinam igitur dicendi est modus melior, nam de actione post videro, quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:3)
Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed adsumimus etiam suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:4)
Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:1)
illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:1)
ita tris relinquit sententias quas putet probabiliter posse defendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:6)
Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu officium reddamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:4)
Graviores impactiones probabiliter proximis decenniis Nationes ad prosperitatem progredientes contingent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:2)
34. Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia adspectabiliora sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:1)
Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:6)
39. Ne herbae quidem silvestres in silvarum locum per arbores suppositae, cum plerumque de monocultura agatur, congruenter sunt inquisitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION