라틴어 문장 검색

Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 9:1)
Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 13:1)
Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:6)
congruentia his Interamnates disseruere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장3)
inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장5)
tum exorta suspicio, quia non congruentia responderant, inditaque vincla.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장2)
Sostratus (sacerdotis id nomen erat) ubi laeta et congruentia exta magnisque consultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita respondens, petito secreto futura aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장3)
in sua contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae congruentia locutus - cedere se pacis et rei publicae causa, retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et innoxiam liberorum aetatem miserarentur - , simul filium protendens, modo singulis modo universis commendans, postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius Simplex erat) exolutum a latere pugionem, velut ius necis vitaeque civium, reddebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장4)
per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:2)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
"congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:12)
Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:2)
et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 4A 1:3)
unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:7)
administri et satellites Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION