라틴어 문장 검색

ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut versus facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 1:1)
etiam confusum eum somnio proximae noctis - nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse - coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 2:1)
atque ita subridens:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II23)
Ad quem subridens mixta Mezentius ira:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 10:4)
' Subrisi modice, levique nutu Me quem dixerat esse non negavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII2)
subridens laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2543)
vultu quo caelum ostendit sicut dictum est, cur subriserit Iuppiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2551)
olli subridens magnam confidentiam virtutis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7371)
subridens per iracundiam ridens loquitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7421)
sequitur μαντικη` vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:3)
divinum est ut oracula auspicia, ut vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:7)
82 6871). Deinde perlustrantur divinationis artificialis genera, ad quae haruspices, augures, coniectores pertineant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.22)
Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:6)
in quo haruspices, augures coniectoresque numerantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION