라틴어 문장 검색

Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".
하느님께서 맺어 주신 것을 사람이 갈라놓아서는 안 된다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장9)
Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus;
다른 사람들은 아무도 감히 그들 가운데에 끼어들지 못하였다. 백성은 그들을 존경하여, (불가타 성경, 사도행전, 5장13)
dixitque ad illos: " Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
그들에게 말하였다. “유다 사람에게는 다른 민족 사람과 어울리거나 찾아가는 일이 불법임을 여러분도 알고 있습니다. 그러나 하느님께서는 나에게 사람을 속되다거나 더럽다고 하면 안 된다는 것을 보여 주셨습니다. (불가타 성경, 사도행전, 10장28)
Primum domo una coniungimur, postmodum animo.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:2)
O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor invenirer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:7)
Qui si me transiturum aliquo presensissent, corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent opponebant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:2)
Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:17)
Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:10)
Unde et nos primum huic tanto periculo tam auctoritatum quam rationum clypeum opponere curavimus, in eo quidem confisi, qui suos confortat, dicens;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:3)
Procedere itaque Dei est, sese ad aliquam rem per affectum charitatis quodammodo extendere, ut eam videlicet diligat ac ei per amorem se conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:11)
Sicut igitur in aere et aereo sigillo absoluta eorum nomina sibi per praedicationem conjunguntur, quando videlicet eorum eamdem substantiam esse demonstramus, veluti cum dicimus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:11)
aes est aereum sigillum, vel e contrario, et similia, nec tamen eorum relativa nomina quae propietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi conjungi possunt, sicut materia aerei sigilli, et materiatum ex aere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:12)
Quod autem opponunt Graeci evangelicam traditionem ad integram fidei disciplinam sufficere, nec quidquam ulterius addendum esse, praeter ea quae in verbis continentur evangelicis, in se etiam ipsos sententiam proferunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:14)
Videte ubique sacramentum Trinitatis, ecce et in Spiritum sanctum credimus, qui Spiritus procedens de Patre et Filio charitate conjungitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:27)
ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION