라틴어 문장 검색

Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia?
(아풀레이우스, 변명 83:1)
hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui tibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui maritum tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusauit?
(아풀레이우스, 변명 98:11)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror?
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:8)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
conqueror in carmine viris litteratis.
(ARCHIPOETA, IV78)
cumque vellet conqueri de te coram deo,
(ARCHIPOETA, V57)
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
(ARCHIPOETA, V91)
conqueror hoc hodie
(ARCHIPOETA, VII53)
namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:9)
Quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis.
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem7)
Cum ergo per eos homines qui, priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt, dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem4)
Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION