라틴어 문장 검색

conquestio, cur relicta sit nec ad par exitium convocata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6773)
et est conquestio matris Euryali plena artis rhetoricae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4792)
nam prima habet unius otium et alterius, qui de suo agro pellitur, conquestionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 14)
prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nu- bendo alteri antiqua sponsa fefellit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 13)
alterum caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:6)
hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid in quo te offenderem, tralaticium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 4:5)
Nosti enim haec tralaticia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 2:3)
quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta , tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 4:1)
| Stante ergo utraque acie, cum appareret futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:14)
| Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:4)
Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:10)
Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)
illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 329:1)
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:1)
Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 141:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION