라틴어 문장 검색

Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant.
주머니에서 금을 쏟아 내고 은을 저울로 다는 자들 그들은 금세공인을 고용하여 그것들로 신을 만들고 그 앞에 엎드려 경배한다. (불가타 성경, 이사야서, 46장6)
Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
골짜기로 내려가는 가축 떼처럼 주님의 영이 그들을 안식처로 데려가셨다.” 당신께서는 이렇게 당신 백성을 이끄시어 영화로운 명성을 떨치셨습니다. (불가타 성경, 이사야서, 63장14)
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
“하늘 나라는 자기 포도밭에서 일할 일꾼들을 사려고 이른 아침에 집을 나선 밭 임자와 같다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장1)
Dicunt ei: "Quia nemo nos conduxit". Dicit illis: "Ite et vos in vineam".
그들이 ‘아무도 우리를 사지 않았기 때문입니다.’ 하고 대답하였다. 그러자 그는 ‘당신들도 포도밭으로 가시오.’ 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장7)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: " Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ".
그러자 사람들이 모두 놀라, “이게 어찌 된 일이냐? 새롭고 권위 있는 가르침이다. 저이가 더러운 영들에게 명령하니 그것들도 복종하는구나.” 하며 서로 물어보았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장27)
Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
바리사이들이 와서 예수님과 논쟁하기 시작하였다. 그분을 시험하려고 하늘에서 오는 표징을 요구하였던 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 8장11)
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: " a mortuis resurgere ".
그들은 이 말씀을 지켰다. 그러나 죽은 이들 가운데에서 다시 살아난다는 것이 무슨 뜻인지를 저희끼리 서로 물어보았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장10)
Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
그들이 다른 제자들에게 가서 보니, 그 제자들이 군중에게 둘러싸여 율법 학자들과 논쟁하고 있었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장14)
Et interrogavit eos: " Quid inter vos conquiritis? ".
예수님께서 그들에게 “저들과 무슨 논쟁을 하느냐?” 하고 물으시자, (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장16)
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: " Quod est primum omnium mandatum? ".
율법 학자 한 사람이 이렇게 그들이 토론하는 것을 듣고 있다가 예수님께서 대답을 잘하시는 것을 보고 그분께 다가와, "모든 계명 가운데에서 첫째가는 계명은 무엇입니까?" 하고 물었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 12장28)
Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit.
변론의 말에 의해 판결을 내리는 날에 오르게토릭스는 재판으로 각지에서 1만명에 다다르는 자신의 친척들을 모았고, 큰 수를 가진 자신의 모든 피보호민들과 채무자들을 끌어들였다; 그는 그들을 통해 혐의를 밝히지 않고 도피했다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장2)
Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
지나가는 우둔한 자나 주정꾼을 고용하는 사람은 닥치는 대로 사람에게 부상을 입히는 궁수와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장10)
Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos, fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 1:7)
"Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:6)
Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION