라틴어 문장 검색

Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장8)
paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 116:1)
simul conquisitoribus in civitates missis quattuor milia conscripta delectae iuventutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 215:2)
nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 389:1)
quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 82:2)
fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam habenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 434:1)
gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 334:1)
nunc in istoc portu stat navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 2117)
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3160)

SEARCH

MENU NAVIGATION