라틴어 문장 검색

"nati nam luce sub una et domus et domini paribus adolevimus annis, ex quo plasma novum de consaepto paradisi limite progrediens amplum transfugit in orbem, pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam, nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 157)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est dixitque tales ccc esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha13)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
et maioribus hostiis viginti sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 331:3)
itaque sacrificatum est ut decemviri scriptum ediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION