라틴어 문장 검색

Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 11:7)
Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 3:1)
Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:2)
pauper Opimius argenti positi intus et auri,qui Veientanum festis potare diebusCampana solitus trulla vappamque profestis,quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansquecurreret.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장90)
dementit enim deliraque fatur, inter dumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:10)
adde furorem animi proprium atque oblivia rerum, adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:2)
nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis adquiescam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 6 2:4)
pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:13)
somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 195:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION