라틴어 문장 검색

Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum.
우찌야는 배토메스타임, 코바, 콜라를 비롯하여 유다 전역에 사람들을 보내어, 그때까지 일어난 일을 알리고 모두 적들에게 돌진하여 그들을 몰살시키라고 하였다. (불가타 성경, 유딧기, 15장4)
ad faciendum in eis iudicium conscriptum Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.
쓰인 대로 저들에게 심판을 내리기 위함이니 그분께 충실한 모든 이에게 영광이어라. 할렐루야! (불가타 성경, 시편, 149장9)
Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
코헬렛은 사람들의 마음에 드는 말을 찾으려 노력하였고 진리의 말을 바르게 기록하였다. (불가타 성경, 코헬렛, 12장10)
Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum.
이스라엘 자손들은 그 말을 듣고 일제히 적들에게 달려들어 코바까지 쫓아가며 그들을 쳐 죽였다. 예루살렘과 온 산악 지방 사람들도 적군들의 진지에서 일어난 일을 전해 듣고 나왔다. 또 길앗과 갈릴래아 사람들도 다마스쿠스와 그 경계선을 넘어갈 때까지 그들을 쫓아가면서, 양옆으로 공격하여 그들에게 큰 타격을 입혔다. (불가타 성경, 유딧기, 15장5)
et mittens illos in Bethlehem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ".
그들을 베들레헴으로 보내면서 말하였다. “가서 그 아기에 관하여 잘 알아보시오. 그리고 그 아기를 찾거든 나에게 알려 주시오. 나도 가서 경배하겠소.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장8)
Et respondens Iesus ait illis: " Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis:
예수님께서 그들에게 대답하셨다. “요한에게 가서 너희가 보고 듣는 것을 전하여라. (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장4)
Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
사도들이 예수님께 모여 와, 자기들이 한 일과 가르친 것을 다 보고하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 6장30)
Et ait alter: " Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ".
또 다른 사람이 “주님, 저는 주님을 따르겠습니다. 그러나 먼저 가족들에게 작별 인사를 하게 허락해 주십시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장61)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
이와 같이 너희 가운데에서 누구든지 자기 소유를 다 버리지 않는 사람은 내 제자가 될 수 없다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 14장33)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset maxime commendans ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 2:2)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
X. Vix sanctus vir verba compleverat et renuntiaturus miles pedem domo extulerat, cum ecce Hinguar obvius iubet brevi loquio utatur, illi pandens per omnia archana regis ultima.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:1)
Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION