라틴어 문장 검색

Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장4)
Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장6)
at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 14장5)
Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장6)
Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장7)
omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장8)
omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:5)
umbratura deam retro sinuatur in arcum belua;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:96)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
nam simul humano geminas de corpore palmas utraque perfossis emisit belua costis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:85)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:3)
Nec si vel illa prae-stantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:2)
Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 6:1)
pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION