라틴어 문장 검색

Insuper, saltem me judice, consecutioni ver borum repugnet, si post verbum abscessus ponatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).213)
iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장13)
eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:3)
Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 32:2)
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:1)
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 9:1)
et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3564)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)
homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:3)
est enim ius iurandum affirmatio religiosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:4)
Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:1)
consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:3)
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:1)
P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION