라틴어 문장 검색

ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo qui omnium ceterorum iudidio sit secundus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS13)
Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:9)
ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:6)
homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:3)
est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:2)
ad dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:2)
Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:1)
consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:3)
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:1)
P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:2)
Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:4)
Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed adsumimus etiam suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:4)
Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:1)
illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:1)
ita tris relinquit sententias quas putet probabiliter posse defendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION