라틴어 문장 검색

Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:4)
Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi, sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 7:1)
Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 4:1)
non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris.
(아풀레이우스, 변명 51:6)
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse.
(아풀레이우스, 변명 79:4)
Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 3:2)
et videndum, ne intellectus ab illis ad consensum abripiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:7)
Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:7)
est confusa maledicti Timini versutia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM52)
ergo 'veni' consensi, hoc est non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 33912)
"Sed in Natali meo versutiam nolo, non credo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:5)
haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:5)
qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:2)
Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.3)
Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION