라틴어 문장 검색

Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:2)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장23)
Sed ultimum numerum quaternarium consequenter adiunxeras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:7)
Si igitur bis solum maiorem numerum minor numerus metiatur, subduplus vocabitur, si vero ter, subtriplus, si quater, subquadruplus et fit per haec in infinitum progressio, additaque eos semper sub praepositione nominabis, ut unus duorum subduplus, trium subtriplus, iiij subquadruplus appelletur et consequenter.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:10)
Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:3)
et ideo consequenter de stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa sit et quid per eam intelligere volumus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:3)
"Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:45)
Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:6)
Euripides vero huius rei manifestissimus astipulator est;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 23:3)
sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 91:7)
Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:7)
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:6)
1 cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION