라틴어 문장 검색

quam cum comperisset super cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi manibus ipsorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:4)
nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 3:1)
"Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:54)
Et forte sanctius est arbitrari divinitus illud exivisse per Cesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus in sotietate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:21)
Consulunt hunc deum et absentes missis diplomatibus consignatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:1)
"Sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:19)
" "Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:9)
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
40 8789). Recte etiam moveri animos hominum antiquitate clarissimis testimoniis testata et consignata (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.29)
Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 127:1)
"Quis est autem quem non moveat clarissimis monumentis testata consignataque antiquitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 127:1)
sed hanc commendationem quam his litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 4:1)
itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic ille in animo res insculptas habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:9)
qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:7)
Acerronio, viro op. . . . modum proscripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION