라틴어 문장 검색

Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa nomine, consiliator deorum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:25)
Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.2)
Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
accipe gestarum monumenta insignia rerum, praelusit quibus historia spectabile signum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1197)
Audisti consilium tuorum consiliatorum qui sunt impii et falaces, nec facis vindictam filii tui qui quesivit denudare vestes patris.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 2:2)
Unde videas tu et filius tuus tuique consiliatores, ne cadatis sicut cecidit lavator in profundum fluvii et filius eius et frater.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 2:3)
- Sic, rex, cum filio tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 1:5)
nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere 1 iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia, illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio, in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 5:1)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr3)

SEARCH

MENU NAVIGATION