라틴어 문장 검색

quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.
(아풀레이우스, 변명 37:12)
prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris qui graece scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam inpendere non graveris.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:2)
id Graece definitur το` ἤτοι ποιοῦν ἠ` πάσχον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 4:2)
Una est causa, quae Graece vel κόλασισ vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 3:1)
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
(불가타 성경, 집회서, 39장38)
Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit.
(카이사르, 내란기, 1권 19:3)
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro.
(카이사르, 내란기, 1권 73:4)
Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 4장 1:1)
nam, ut Targa ipse animadvertit, medici qui aut ex Graecia erant, aut ex iis regionibus ubi graece loquebantur, vocem μέθοδοσ seu methodusin promptu habebant, - Item 2, 2 dele voces [apud Graecos];
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).20)
et rediere omnes Bononiam, rursus consiliaturi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장5)
Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν. occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 1:1)
multa Graece Latineque proscripta aut uulgata sunt, sicut illa:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:1)
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION