라틴어 문장 검색

Quis etiam si diligenter attenderit, non animadvertet quid de coelesti dixerint harmonia, quae in superioribus firmamenti partibus incessanter resonat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:15)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
per diversas namque mundi partes vestra probitas resonat atque venustas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:2)
Quia tamen nimia morum invenitur probitate fulgere, regalis coronae meruit accipere gloriam et per universum paene mundum resonant eius praeconia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:7)
Nam totus amoenitatis locus istarum est voluptatibus assignatus, et cuiuslibet coram eis generis ludebant ioculatores atque psallebant, et omnia instrumentorum ibi musicae genera resonabant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:5)
Ad haec moderate quisque debet inter homines laudibus insistere coamantis, nec eam prolixa vel saepius iterata ipsum decet memoria resonare et raro etiam debet ipsius frequentare viciniam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:8)
Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 20:2)
Praecipue utile est, ut eum eligas qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:2)
Sed quia principia nullo concludere fine, Vel dare principiis fines aliunde petitos, Vt primo medium, medio non consonet imum, Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:36)
Nunc enarmonice resonat, nunc tristia fingens Ditonico cantu luget, nunc cromate ludit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:13)
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:14)
Cuius spera ruens tonantis more tonando Clamat et altisonos resonat clamore boatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:6)
Hactenus insonuit tenui mea Musa susurro, Hactenus in fragili lusit mea pagina uersu, Phebea resonante cheli;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:1)
Carminis huius ero calamus, non scriba uel actor, Es resonans, reticens scriptoris carta, canentis Fistula, sculptoris scalprum uel musa loquentis, Spina rosam gestans, calamus noua mella propinans, Nox aliunde nitens, lucteum uas, nectare manans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:4)
Que uox displiceat uoci, que consonet illi Monstrat, amicicias uocum rixasque sonorum Edocet, et que uox trahat, que debriet aurem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION