라틴어 문장 검색

"Cum gentes et populi celebrarent nos divinis honoribus, cum novam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:54)
clamor exsurgit consona voce cunctorum salute me prosequentium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:21)
Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)
HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 2:1)
Conectens animam per consona membra resoluis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 14:1)
nulli sic consona telae fila nec in tantum veri duxere figuras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:24)
secreto consona regno ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:28)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)
unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:14)
Senatus, autem Britannicus, immoderata imperii libidine incensus, quam justitiae non solum adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formae consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.45)
Heliseus filios prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:5)
palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:21)
Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:8)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION