라틴어 문장 검색

transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.
그들은 협곡을 지나면서 “우리는 게바에서 하룻밤을 묵으리라.” 한다. 라마는 떨고 사울의 기브아는 달아난다. (불가타 성경, 이사야서, 10장29)
Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud ".
너희는 나를 경외하지도 않고 내 앞에서 떨지도 않는단 말이냐? 주님의 말씀이다. 내가 모래를 놓아 바다에 경계를 짓고 영원한 둑을 만들어 범람하지 못하게 하였다. 물결이 넘실거려도 그것을 넘을 수 없고 파도가 으르렁거려도 범람하지 못한다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장22)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
세상이 창조된 때부터, 하느님의 보이지 않는 본성 곧 그분의 영원한 힘과 신성을 조물을 통하여 알아보고 깨달을 수 있게 되었습니다. 따라서 그들은 변명할 수가 없습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장20)
postrīdiē moenia urbis conspexērunt et festīnāvērunt ad portās.
다음날 그들은 도시의 성벽을 바라보며 성문을 향해 서둘렀다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma8)
subitō hominem cōnspexit ad iānuam festīnantem quī vestīmenta manibus ferēbat.
그는 갑자기 옷들을 손에 들고, 입구를 향해 서두르는 사람을 보았다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Marcus Quīntum ad balnea dūcit25)
tertiō diē lītus Asiae cōnspexērunt merīdiēque ad portum Ephesī advēnērunt.
세번째 날 그들은 Asia의 해안을 보았고, 점심에 Ephesus의 항구에 도착했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat8)
cum centuriō eōs in principia dūxisset, tribūnum mīlitum cōnspexērunt nōmine Rūfum, quī forte eīs nōtus erat.
백인대장이 그들을 본부로 데려갔을 때, 용맹으로 그들에게 알려진 Rufus라 불리는 호민관을 보았다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat14)
Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 2:1)
In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:2)
"Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:11)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Invisibilia ipsius Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), tum etiam ipsa continentissimae vitae sobrietas, quodam eis merito idipsum acquisivit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:5)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:23)
ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporalem atque incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uniuntur, intelligentiae puritate conspiceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:28)
Et cum venisset hora dormitionis ejus, conspicit frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:4)
cum coelestes videlicet spiritus ex assidua divinae majestatis visione, et summa invicem concordia ligentur, et in ejus quem conspiciunt laudes jugi et ineffabili exsultatione illud decantent, quod, juxta Isaiam, seraphim die ac nocte conclamare non cessant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION