라틴어 문장 검색

partim quod fluxum pertusumque esse videbat, ut nulla posset ratione explerier umquam, partim quod taetro quasi conspurcare sapore omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:4)
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVII1)
Hic farta premitur angulo Ceres omni Et multa fragrat testa senibus autumnis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII2)
Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV5)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Quod semper casiaque cinnamoque Et nido niger alitis superbae Fragras plumbea Nicerotiana, Rides nos, Coracine, nil olentis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV1)
Hoc fragrant pueri basia mane mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII9)
lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3125)
hic mihi nulla rosae spolia, nullus aromate fragrat 1 odor, sed liquor influit ambrosius nectareamque fidem reddet fusus ab usque Patris gremio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum5)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
regem Deumque adnuntiant thesaurus et fragrans odor turis Sabaei, at myrrheus pulvis sepulcrum praedocet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae20)
halant rura rosis, indiscriptosque per agros fragrat odor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
nam quisnam deus hoc dabit reiectae, ut vel suscipiens bonos odores, nardum ac pinguia Nicerotianis quae fragrant alabastra tincta sucis, Indo cinnamon ex rogo petitum, quo Phoenix iuvenescit occidendo, . costum, malobathrum, rosas, amomum, myrrham, tus opobalsamumque servet?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem52)
Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:5)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION