라틴어 문장 검색

Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:3)
Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies indicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:18)
Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter cognoverit amantem sibi fidem fregisse."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:8)
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:3)
Sed nec ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra scriptura docere, quae dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:13)
Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:1)
Non tamen illum Gestus, uerba, mine frangunt, sed fixus in alto Mentis proposito, iuuenis constanter ad ista Erigitur, uincitque metum constancia mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:7)
Instat Auaricie, pugnat constanter et ensem, Quam tenet illa, rapit, armis hostilibus illam Vincit et in dominam cogit seuire sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:5)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
Jamque undique suis receptis et adjunctis, hostes immobiles incurrit, hastas in eos dirigit, sociosque, ut constanter eos adeant, virili voce adhortatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:2)
Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:4)
Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus [0523A] hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:4)
Idcirco constanter te petimus, ut nos, qui nostro sanguine hanc sanctam Ecclesiam detinuimus, et usque ad mortem pro eo dimicavimus, audire non recuses neque rem de patriarcha a nobis propalatam hoc tempore graviter accipias, donec viderimus, quorsum tendat illius excusatio, vel quem finem accipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:4)
quidam vero ex oblatione et pecunia fidelium subterrata constanter et obnixe criminati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION