라틴어 문장 검색

"Ex amoris quippe agnoscimus natura procedere, ut falsa coamantes saepe simulatione confingant se amplexus exoptare novitios, quo magis valeant fidem et constantiam percipere coamantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:7)
Sed si mulier inopiae obscuritate gravetur, licentius opulentis admittit amorem, quia utroque coamantium in egestatis unda reperto eorum erit amoris procul dubio constantia brevis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:9)
Sed et nulla posset femina reperiri quae tanta tibi affectione iungatur vel tanta constantia solidetur, si aliquis ad eam quaecunque munera offerendo accedat, quae suo fidem servet amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:9)
amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:12)
Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:2)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:4)
nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:24)
Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:9)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION