라틴어 문장 검색

At ille dixit ad eos: " Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ".
요한은 그들에게 “정해진 것보다 더 요구하지 마라.” 하고 일렀다. (불가타 성경, 루카 복음서, 3장13)
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
그러나 병이 나은 이는 그분이 누구이신지 알지 못하였다. 그곳에 군중이 몰려 있어 예수님께서 몰래 자리를 뜨셨기 때문이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 5장13)
Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
그래서 나는 이 일을 마치고 이 모금의 결실을 그들에게 확실히 전한 다음, 여러분에게 들렀다가 에스파냐로 떠나렵니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 15장28)
Quod multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 7:2)
Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:9)
Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:10)
Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:3)
Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:2)
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:1)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Quae videlicet potentia plerumque etiam hoc nomine Deus assignatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:21)
Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat, et quorum conventu perficitur, cum ex ipsis suum esse contrahat ex quibus est constitutum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:17)
per hoc patenter ostendit quod statim spiritum ipsum ubique esse assignat per ipsum Deum quem ubique esse astruit, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:25)
Postquam autem assignavit misturam animae ex individuo et dividuo, transit ad misturam ex eodem et diverso, dicens animam eamdem eodem modo ex eodem et diverso consistere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 42:1)
Et jam quidem superius eum incommutabilem esse assignaverat cum ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION