라틴어 문장 검색

sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 45:1)
Meum caput contemples, si quidem e re consultas tua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 6:2)
15. Eodem quoque tempore mota forte erat quaestio inter iudices (dum de priore quaestione consultarent) quid fieri deberet circa regem ipsum, qui, ut caeteri, condemnationem subierat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 18:1)
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장4)
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)
occultat tamen ore metum primosque suorum consultare iubet bellis annisque verendos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:179)
ignaraque virgo, cui simplex calet ore pudor, per singula cernens nutricem consultat anum:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:238)
quo minus addubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculi-arisque et vernaculus est huius soli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 5:2)
tum consultatum de honoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장5)
Consultatum ibi de remedio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장1)
inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장3)
tuum erit consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장12)
mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장8)
et vocantur patres, addito consultandum super re magna et atroci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION