라틴어 문장 검색

supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeae circa sunt conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장29)
supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장8)
eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pavimentum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장10)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장14)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION