라틴어 문장 검색

Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret.
(카이사르, 내란기, 2권 9:1)
implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
"Quae est ista, quae ascendit dealbata?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:31)
tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3736)
Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 29 2:2)
tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam ceam non respuant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장12)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
item fixa habuerant lateraria in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장14)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION