라틴어 문장 검색

Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:2)
Sed et quid magis contemptibilem quemlibet reddit hominibus quam si aliquis pro mulieris amore obscura cogatur inopia laborare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 10:2)
Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:6)
scientes quia numquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adiecerit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:3)
Eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima, quae fructus utiles generare non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:8)
tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.
(아풀레이우스, 변명 22:4)
Non tibi vile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus dominum rogamus ut corrigantur.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:2)
Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod laudet."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:2)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: "In quo polluimus te?". In eo quod dicitis: "Mensa Domini contemptibilis est".
(불가타 성경, 말라키서, 1장7)
Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: "Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius".
(불가타 성경, 말라키서, 1장12)
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege.
(불가타 성경, 말라키서, 2장9)
ite novi proceres infecundoque senatu Eutropium stipate ducem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:287)
Hennaeae Cereri proles optata virebat unica, nec tribuit subolem Lucina secundam fessaque post primos haeserunt viscera partus infecunda quidem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:55)
quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION